Vergil 4.642-666 QUIZ

at trepida et COEPTIS IMMANIBUS EFFERA Dido
SANGUINEAM VOLVENS ACIEM, MACULISQUE TREMENTIS
INTERFUSA GENAS et pallida morte futura,
interiora domus inrumpit limina et altos
conscendit FURIBUNDA rogos ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.

hic, postquam Iliacas vestis NOTUMQUE CUBILE
conspexit, paulum lacrimis et mente morata
incubuitque toro dixitque novissima verba:
'dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,
accipite hanc animam MEQUE HIS EXSOLVITE CURIS.
vixi et quem dederat cursum Fortuna PEREGI,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
urbem praeclaram statui, mea moenia vidi,
ulta virum poenas inimico a fratre recepi,
felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.'
dixit, et OS IMPRESSA TORO 'moriemur inultae,
sed moriamur' ait. 'sic, sic iuvat ire sub umbras.
HAURIAT hunc oculis ignem CRUDELIS ab alto
DARDANUS, et nostrae secum ferat omina mortis.'
dixerat, atque illam media inter talia ferro
conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta
atria: concussam bacchatur Fama per urbem.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities