Vergil 4.667-692 QUIZ

LAMENTIS GEMITUQUE et FEMINEO ULULATU
TECTA FREMUNT, RESONAT MAGNIS PLANGORIBUS AETHER,
non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis
Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes
culmina perque hominum volvantur perque deorum.
audiit exanimis TREPIDOQUE EXTERRITA CURSU
UNGUIBUS ORA soror FOEDANS et PECTORA PUGNIS
per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
'hoc illud, germana, fuit? ME FRAUDE PETEBAS?
hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
quid primum deserta querar? comitemne sororem
SPREVISTI moriens? eadem me ad fata vocasses,
idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset.
his etiam STRUXI manibus patriosque vocavi
voce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem?
EXSTINXTI TE MEQUE, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. date, VULNERA LYMPHIS
ABLUAM et, EXTREMUS SI QUIS super HALITUS ERRAT,
ore legam.' sic fata gradus evaserat altos,
semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
cum gemitu atque atros siccabat veste cruores.
illa graves oculos conata attollere rursus
DEFICIT; INFIXUM STRIDIT SUB PECTORE VULNUS.
ter sese attollens CUBITOQUE ADNIXA levavit,
ter revoluta toro est oculisque errantibus alto
quaesivit caelo lucem ingemuitque reperta.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities