Vergil 6.1-33 QUIZ

Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas
et tandem Euboicis Cumarum ADLABITUR oris.
OBVERTUNT PELAGO PRORAS; tum DENTE TENACI
ancora fundabat navis et litora curvae
praetexunt puppes. iuvenum manus EMICAT ardens
LITUS IN HESPERIUM; quaerit pars SEMINA FLAMMAE
ABSTRUSA in venis silicis, pars DENSA FERARUM
TECTA rapit silvas inventaque flumina monstrat.
at pius Aeneas arces quibus altus Apollo
PRAESIDET horrendaeque procul secreta Sibyllae,
ANTRUM IMMANE, petit, magnam cui mentem animumque
DELIUS INSPIRAT VATES aperitque futura.
iam subeunt TRIVIAE lucos atque aurea tecta.

Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna
PRAEPETIBUS PENNIS ausus se credere caelo
INSUETUM PER ITER GELIDAS ENAVIT AD ARCTOS,
Chalcidicaque levis tandem super astitit arce.
redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacravit
REMIGIUM ALARUM posuitque immania templa.
in foribus letum Androgeo; tum PENDERE POENAS
CECROPIDAE IUSSI (MISERUM!) SEPTENA QUOTANNIS
CORPORA NATORUM; stat ductis sortibus URNA.
contra elata mari respondet Cnosia tellus:
hic crudelis amor tauri SUPPOSTAQUE FURTO
PASIPHAE mixtumque genus PROLESQUE BIFORMIS
MINOTAURUS INEST, VENERIS MONIMENTA NEFANDAE,
hic labor ille domus et INEXTRICABILIS ERROR;
magnum reginae sed enim miseratus amorem
Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
caeca regens filo uestigia. tu quoque magnam
partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
bis conatus erat casus EFFINGERE in auro,
bis patriae cecidere manus.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities