Vergil 6.54-76 QUIZ

gelidus Teucris per dura cucurrit
ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
'Phoebe, graves Troiae SEMPER MISERATE labores,
Dardana qui Paridis DEREXTI tela manusque
corpus in Aeacidae, MAGNAS OBEUNTIA TERRAS
TOT MARIA intravi duce te PENITUSQUE REPOSTAS
MASSYLUM GENTES PRAETENTAQUE SYRTIBUS ARVA:
iam tandem Italiae fugientis prendimus oras.
HAC Troiana TENUS FUERIT FORTUNA SECUTA;
vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens
gloria Dardaniae. tuque, O SANCTISSIMA VATES,
PRAESCIA VENTURI, da (non indebita posco
regna meis fatis) Latio considere Teucros
errantisque deos agitataque numina Troiae.
tum Phoebo et Triviae SOLIDO DE MARMORE TEMPLUM
INSTITUAM FESTOSQUE DIES de nomine Phoebi.
te quoque MAGNA manent regnis PENETRALIA nostris:
hic ego namque tuas sortes arcanaque fata
dicta meae genti ponam, LECTOSQUE SACRABO,
alma, VIROS. foliis tantum ne carmina manda,
NE TURBATA VOLENT rapidis LUDIBRIA ventis;
IPSA CANAS ORO.' finem dedit ore loquendi.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities