Vergil 6.77-97 QUIZ

At PHOEBI NONDUM PATIENS immanis in antro
bacchatur vates, MAGNUM si pectore possit
EXCUSSISSE DEUM; TANTO MAGIS ILLE FATIGAT
OS RABIDUM, FERA CORDA DOMANS, FINGITQUE PREMENDO.
OSTIA iamque DOMUS PATUERE INGENTIA CENTUM
sponte sua vatisque ferunt responsa per auras:
'O tandem MAGNIS PELAGI DEFUNCTE PERICLIS
(sed terrae graviora manent), in regna Lavini
Dardanidae venient (mitte hanc de pectore curam),
sed non et venisse volent. bella, horrida bella,
et THYBRIM MULTO SPUMANTEM SANGUINE CERNO.
non Simois tibi nec Xanthus NEC DORICA CASTRA
DEFUERINT; ALIUS LATIO IAM PARTUS ACHILLES,
natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno
usquam aberit, cum tu supplex IN REBUS EGENIS
quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes!
causa mali tanti CONIUNX ITERUM HOSPITA TEUCRIS
EXTERNIQUE ITERUM THALAMI.
tu NE CEDE MALIS, sed contra audentior ITO,
qua TUA te FORTUNA SINET. VIA PRIMA SALUTIS
(QUOD MINIME RERIS) Graia PANDETUR ab urbe.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities