Vergil 6.124-155 QUIZ
Talibus orabat dictis ARASQUE TENEBAT, cum sic ORSA LOQUI VATES: 'SATE SANGUINE DIVUM, Tros Anchisiade, facilis descensus Averno: noctes atque dies PATET ATRI IANUA DITIS; sed revocare gradum superasque EVADERE ad auras, hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amavit Iuppiter aut ardens EVEXIT ad aethera virtus, dis geniti potuere. tenent media omnia silvae, Cocytusque SINU LABENS CIRCUMVENIT ATRO. quod si tantus amor menti, si tanta cupido est bis STYGIOS INNARE LACUS, bis nigra videre Tartara, et insano iuvat indulgere labori, accipe QUAE PERAGENDA prius. LATET arbore opaca AUREUS et foliis et LENTO VIMINE RAMUS, IUNONI INFERNAE dictus sacer; hunc tegit omnis lucus et OBSCURIS claudunt CONVALLIBUS umbrae. sed non ANTE DATUR TELLURIS OPERTA SUBIRE AURICOMOS QUAM QUIS DECERPSERIT arbore FETUS. hoc sibi pulchra SUUM FERRI Proserpina MUNUS instituit. primo avulso non deficit alter aureus, et simili FRONDESCIT VIRGA metallo. ergo alte VESTIGA oculis et RITE REPERTUM carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur, si te fata vocant; aliter non VIRIBUS ULLIS vincere nec duro poteris CONVELLERE ferro. PRAETEREA iacet exanimum tibi corpus amici (heu nescis) totamque INCESTAT FUNERE classem, dum consulta petis NOSTROQUE IN LIMINE PENDES. sedibus hunc refer ante suis et CONDE sepulcro. duc NIGRAS PECUDES; EA PRIMA PIACULA SUNTO. sic DEMUM lucos Stygis et regna invia vivis aspicies.' dixit, pressoque obmutuit ore.
|
|
|