Vergil 6.183-211 QUIZ
Nec non Aeneas OPERA INTER TALIA primus HORTATUR socios paribusque accingitur armis. atque HAEC IPSE suo tristi cum corde VOLUTAT aspectans silvam immensam, et sic FORTE precatur: 'si nunc se nobis ille aureus arbore ramus ostendat NEMORE IN TANTO! quando omnia VERE heu NIMIUM de te vates, Misene, locuta est.' vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae ipsa sub ora viri caelo venere volantes, et VIRIDI SEDERE SOLO. tum maximus heros maternas agnovit aves laetusque precatur: 'ESTE DUCES, o, si qua via est, CURSUMQUE per auras DERIGITE in lucos ubi pinguem DIVES OPACAT RAMUS humum. tuque, o, dubiis NE DEFICE rebus, diva parens.' sic effatus vestigia pressit observans quae signa ferant, QUO TENDERE PERGANT. pascentes illae TANTUM PRODIRE VOLANDO QUANTUM acie possent OCULI servare SEQUENTUM. inde ubi venere AD FAUCES GRAVE OLENTIS AVERNI, tollunt se celeres liquidumque per aera lapsae sedibus optatis gemina super arbore SIDUNT, DISCOLOR unde AURI per ramos AURA refulsit. quale SOLET silvis BRUMALI FRIGORE VISCUM fronde VIRERE nova, QUOD NON SUA SEMINAT ARBOS, et CROCEO FETU TERETIS circumdare truncos, talis erat SPECIES AURI FRONDENTIS OPACA ILICE, sic leni CREPITABAT BRATTEA vento. corripit Aeneas extemplo avidusque REFRINGIT CUNCTANTEM, et vatis portat sub tecta Sibyllae.
|
|
|