Vergil 6.847-866 QUIZ

EXCUDENT alii SPIRANTIA MOLLIUS AERA
(credo equidem), vivos ducent de marmore vultus,
ORABUNT CAUSAS MELIUS, CAELIQUE MEATUS
DESCRIBENT RADIO et surgentia sidera dicent:
tu regere imperio populos, Romane, memento
(hae tibi erunt artes), pacique imponere morem,
PARCERE SUBIECTIS et DEBELLARE SUPERBOS.'
Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
'aspice, ut insignis SPOLIIS Marcellus OPIMIS
ingreditur victorque viros SUPEREMINET omnes.
hic rem Romanam magno turbante tumultu
sistet eques, sternet Poenos GALLUMQUE REBELLEM,
tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'
atque hic Aeneas (una namque ire videbat
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
sed FRONS LAETA PARUM et deiecto lumina vultu)
'quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?
filius, anne aliquis MAGNA DE STIRPE NEPOTUM?
qui strepitus circa comitum! QUANTUM INSTAR in ipso!
sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.'

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities