Vergil 6.867-886 QUIZ

tum pater Anchises LACRIMIS ingressus OBORTIS:
'O GNATE, INGENTEM LUCTUM ne quaere TUORUM;
ostendent terris hunc tantum fata nec ultra
esse sinent. nimium vobis ROMANA PROPAGO
visa potens, superi, PROPRIA HAEC SI DONA FUISSENT.
quantos ille virum magnam MAVORTIS ad urbem
campus aget gemitus! vel quae, TIBERINE, videbis
funera, CUM TUMULUM PRAETERLABERE RECENTEM!
nec puer Iliaca quisquam de gente LATINOS
in tantum spe tollet AVOS, nec ROMULA quondam
ULLO se tantum TELLUS iactabit ALUMNO.
heu pietas, heu PRISCA FIDES invictaque bello
dextera! non illi se QUISQUAM IMPUNE tulisset
obvius armato, SEU cum PEDES IRET in hostem
SEU SPUMANTIS EQUI FODERET CALCARIBUS ARMOS.
heu, miserande puer, si qua fata aspera RUMPAS,
tu Marcellus eris. manibus date LILIA plenis
purpureos spargam flores animamque nepotis
his SALTEM ACCUMULEM donis, et FUNGAR INANI
MUNERE.'

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities