Vergil 10.420-438 QUIZ
quem sic Pallas petit ante precatus: 'da nunc, Thybri pater, FERRO, QUOD MISSILE LIBRO, fortunam atque viam duri per pectus Halaesi. haec arma exuviasque viri TUA QUERCUS HABEBIT.' audiit illa deus; DUM TEXIT IMAONA HALAESUS, Arcadio infelix telo dat PECTUS INERMUM. AT NON caede viri tanta PERTERRITA Lausus, pars ingens belli, SINIT AGMINA: primus Abantem oppositum INTERIMIT, PUGNAE NODUMQUE MORAMQUE. sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci et vos, O GRAIS IMPERDITA CORPORA, Teucri. agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis; EXTREMI ADDENSENT ACIES nec turba moveri tela manusque sinit. hinc Pallas instat et urget, hinc contra Lausus, NEC MULTUM DISCREPAT AETAS, EGREGII FORMA, sed quis Fortuna negarat IN PATRIAM REDITUS. ipsos concurrere passus haud tamen inter se magni regnator Olympi; mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
|
|
|