Vergil 10.439-456 QUIZ

Interea soror alma monet SUCCEDERE LAUSO
Turnus, qui VOLUCRI CURRU medium secat agmen.
ut vidit socios: 'tempus desistere pugnae;
solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.'
haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
at RUTULUM ABSCESSU iuvenis tum iussa superba
miratus stupet in Turno corpusque per ingens
lumina volvit OBITQUE TRUCI procul omnia VISU,
talibus et dictis it contra dicta tyranni:
'aut SPOLIIS ego iam RAPTIS laudabor OPIMIS
aut LETO INSIGNI: sorti pater aequus utrique est.
TOLLE MINAS.' fatus medium procedit in aequor;
FRIGIDUS Arcadibus COIT in praecordia SANGUIS.
DESILUIT TURNUS BIIUGIS, PEDES APPARAT IRE
COMMINUS; UTQUE LEO, SPECULA cum vidit AB ALTA
stare procul campis MEDITANTEM IN PROELIA taurum,
ADVOLAT, haud alia est Turni venientis imago.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities