Vergil 10.457-489 QUIZ

HUNC ubi CONTIGUUM missae FORE CREDIDIT hastae,
ire prior Pallas, si qua fors ADIUVET ausum
viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:
'per patris hospitium et mensas, QUAS ADVENA ADISTI,
te precor, Alcide, COEPTIS INGENTIBUS adsis.
cernat SEMINECI SIBI me rapere arma cruenta
victoremque ferant morientia lumina Turni.'
audiit Alcides iuvenem MAGNUMQUE sub imo
corde premit GEMITUM lacrimasque effundit inanis.
tum genitor natum dictis adfatur amicis:
'stat sua cuique dies, BREVE ET INREPARABILE TEMPUS
omnibus est vitae; sed famam extendere factis,
hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis
TOT GNATI CECIDERE DEUM, quin occidit una
Sarpedon, mea progenies; etiam sua Turnum
fata vocant METASQUE DATI PERVENIT AD AEVI.'
sic ait, atque OCULOS RUTULORUM REICIT ARVIS.
At Pallas magnis emittit viribus hastam
VAGINAQUE CAVA FULGENTEM DERIPIT ENSEM.
illa volans UMERI SURGUNT QUA TEGMINA SUMMA
incidit, atque VIAM CLIPEI MOLITA PER ORAS
tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
hic Turnus FERRO PRAEFIXUM ROBUR ACUTO
in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:
'aspice NUM MAGE SIT NOSTRUM PENETRABILE TELUM.'
dixerat; at clipeum, TOT FERRI TERGA, TOT AERIS,
quem PELLIS totiens obeat CIRCUMDATA TAURI,
VIBRANTI CUSPIS MEDIUM TRANSVERBERAT ICTU
LORICAEQUE MORAS et pectus PERFORAT ingens.
ille rapit calidum frustra de vulnere telum:
una eademque via sanguis animusque sequuntur.
CORRUIT IN VULNUS (sonitum super arma dedere)
et terram hostilem moriens petit ore cruento.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities