Vergil 10.490-509 QUIZ
QUEM TURNUS SUPER ADSISTENS: 'ARCADES, haec' inquit 'MEMORES mea dicta referte Evandro: QUALEM MERUIT, Pallanta remitto. quisquis honos tumuli, QUIDQUID SOLAMEN HUMANDI EST, LARGIOR. HAUD ILLI STABUNT AENEIA PARVO HOSPITIA.' et laevo pressit pede talia fatus exanimem rapiens IMMANIA PONDERA BALTEI IMPRESSUMQUE NEFAS: una SUB NOCTE IUGALI caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti, quae Clonus Eurytides multo CAELAVERAT auro; QUO nunc TURNUS OVAT SPOLIO gaudetque POTITUS. nescia mens hominum fati sortisque futurae et servare modum, rebus sublata secundis! Turno tempus erit magno cum optaverit emptum intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque oderit. at SOCII multo gemitu lacrimisque impositum scuto REFERUNT PALLANTA FREQUENTES. o dolor atque decus magnum rediture parenti, haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, cum tamen INGENTES RUTULORUM linquis ACERVOS!
|
|
|