Vergil 12.791-806 QUIZ

Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
adloquitur FULVA PUGNAS DE NUBE TUENTEM:
'quae iam finis erit, coniunx? QUID DENIQUE RESTAT?
INDIGETEM AENEAN SCIS IPSA et scire fateris
deberi caelo fatisque AD SIDERA TOLLI.
QUID STRUIS? aut QUA SPE gelidis in nubibus HAERES?
mortalin decuit violari vulnere divum?
aut ensem (QUID enim sine te IUTURNA VALERET?)
ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
desine iam tandem precibusque inflectere nostris,
NE te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
saepe tuo dulci tristes ex ore RECURSENT.
ventum ad supremum est. TERRIS AGITARE VEL UNDIS
TROIANOS POTUISTI, infandum accendere bellum,
DEFORMARE DOMUM et LUCTU MISCERE HYMENAEOS:
ULTERIUS TEMPTARE VETO.'

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities