Vergil 12.806-828 QUIZ
SIC IUPPITER ORSUS; sic dea summisso contra Saturnia vultu: 'ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Iuppiter, et Turnum et terras INVITA RELIQUI; nec tu me AERIA solam nunc SEDE videres digna indigna pati, sed FLAMMIS CINCTA sub ipsa starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. IUTURNAM MISERO (fateor) SUCCURRERE FRATRI SUASI et pro vita maiora AUDERE PROBAVI, non ut tela tamen, non ut contenderet arcum; ADIURO STYGII CAPUT IMPLACABILE FONTIS, UNA SUPERSTITIO superis QUAE REDDITA divis. et nunc cedo equidem pugnasque EXOSA RELINQUO. illud te, nulla fati quod lege tenetur, pro Latio OBTESTOR, pro maiestate tuorum: cum iam conubiis PACEM felicibus (ESTO) COMPONENT, cum iam leges et foedera iungent, ne vetus INDIGENAS nomen mutare LATINOS NEU TROAS FIERI IUBEAS Teucrosque vocari aut vocem mutare viros aut vertere vestem. 825 sit Latium, sint Albani PER SAECULA reges, sit Romana potens Itala virtute propago: occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.'
|
|
|