Vergil 12.828-842 QUIZ

OLLI SUBRIDENS HOMINUM RERUMQUE REPERTOR:
'es germana Iouis SATURNIQUE ALTERA PROLES,
irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
VERUM AGE et inceptum frustra summitte furorem:
do quod vis, et me victusque volensque remitto.
SERMONEM AUSONII PATRIUM MORESQUE tenebunt,
utque est nomen erit; commixti corpore tantum
SUBSIDENT TEUCRI. MOREM RITUSQUE SACRORUM
ADICIAM faciamque omnes uno ore Latinos.
hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
supra homines, supra ire deos pietate videbis,
NEC GENS ULLA TUOS AEQUE CELEBRABIT HONORES.'
adnuit his Iuno et MENTEM laetata RETORSIT;
interea excedit caelo nubemque relinquit.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities