133. Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est, 134. bis Stygios innare lacus, bis nigra videre 135. Tartara, et insano iuvat indulgere labori, 136. accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca 137. aureus et foliis et lento vimine ramus, 138. Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis 139. lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae. 140. Sed non ante datur telluris operta subire, 141. auricomos quam quis decerpserit arbore fetus. 142. Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus 143. instituit. Primo avulso non deficit alter 144. aureus, et simili frondescit virga metallo. 145. Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum 146. carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur, 147. si te fata vocant; aliter non viribus ullis 148. vincere, nec duro poteris convellere ferro. 149. Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici--- 150. heu nescis---totamque incestat funere classem, 151. dum consulta petis nostroque in limine pendes. 152. Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro. 153. Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto: 154. sic demum lucos Stygis et regna invia vivis 155. aspicies.' Dixit, pressoque obmutuit ore. 156. Aeneas maesto defixus lumina voltu 157. ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat 158. eventus animo secum. Cui fidus Achates 159. it comes, et paribus curis vestigia figit. 160. Multa inter sese vario sermone serebant, 161. quem socium exanimem vates, quod corpus humandum 162. diceret. Atque illi Misenum in litore sicco, 163. ut venere, vident indigna morte peremptum, 164. Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter 165. aere ciere viros, Martemque accendere cantu.
| Please enter your name. (optional) |
|
|
|