National Latin Exam 5 2008 (Part 1) - (copy)

Hannibal's Money
After the Third Punic War, Hannibal flees to the Gortynians in Crete to seek asylum.

Vīdit autem vir omnium callidissimus in magnō sē fore perīculō,
nisi quid prōvīdisset, propter avāritiam Crētēnsium; magnam enim
sēcum pecūniam portābat, dē quā sciēbat exīsse famam. Itaque
capit tāle cōnsilium. Amphorās complūrēs complet plumbō,
summās operit aurō et argentō. Hās, praesentibus prīncipibus,
dēpōnit in templō Diānae, simulāns sē suās fortūnās illōrum fideī
crēdere. Hīs in errōrem inductīs statuās aēneās, quās sēcum portābat,
omnī suā pecūniā complet eāsque in prōpatulō domī abicit.
Gortyniī templum magnā cūrā custōdiunt nōn tam ā ceteris quam
ab Hannibale, nē ille, īnscientibus eīs, tolleret sēcumque dūceret.
Sīc cōnservātīs suīs rēbus, Poenus, illūsīs Crētēnsibus omnibus,
ad Prūsiam in Pontum pervēnit.

callidissimus = shrewest
avāritiam = greed
summās = the tops of the wine jars
operit = covers
fideī = protection
aēneās = bronze
prōpatulō = storage room
abicit = tosses aside
Gortyniī = Cretans
illūsīs = tricked

Please enter your name. (optional)

First name

Last name

 






NY

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities