Vergil 4.198-218 QUIZ

Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha
templa Iovi centum latis immania regnis,
centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem,
EXCUBIAS DIVUM AETERNAS, PECUDUMQUE CRUORE
PINGUE SOLUM et VARIIS FLORENTIA LIMINA SERTIS.
isque amens animi et RUMORE ACCENSUS AMARO
dicitur ante aras media inter numina divum
multa Iovem MANIBUS supplex orasse SUPINIS:
'Iuppiter omnipotens, cui nunc MAURUSIA PICTIS
GENS EPULATA TORIS Lenaeum libat honorem,
aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques
nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes
terrificant animos et inania murmura miscent?
femina, quae nostris errans in finibus URBEM
EXIGUAM pretio posuit, cui litus arandum
cuique loci leges dedimus, conubia nostra
reppulit ac dominum Aenean in regna recepit.
et nunc ille Paris CUM SEMIVIRO COMITATU,
MAEONIA MENTUM MITRA CRINEMQUE MADENTEM
SUBNEXUS, rapto potitur: nos munera templis
quippe tuis ferimus famamque fovemus inanem.'

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities