Vergil 4.114-128 QUIZ

tum sic excepit regia Iuno:
'mecum erit iste labor. nunc qua ratione QUOD INSTAT
CONFIERI POSSIT, paucis (adverte) docebo.
VENATUM Aeneas unaque miserrima Dido
in nemus IRE PARANT, ubi primos CRASTINUS ortus
extulerit TITAN RADIISQUE RETEXERIT ORBEM.
his ego NIGRANTEM COMMIXTA GRANDINE NIMBUM,
dum trepidant alae saltusque INDAGINE CINGUNT,
DESUPER INFUNDAM et tonitru CAELUM omne CIEBO.
diffugient comites et nocte tegentur opaca:
speluncam Dido dux et Troianus eandem
DEVENIENT. adero et, tua si mihi certa voluntas,
conubio iungam stabili propriamque dicabo.
hic hymenaeus erit.' non adversata petenti
adnuit atque DOLIS risit Cytherea REPERTIS.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities