Vergil 4.219-237 QUIZ

Talibus orantem dictis arasque tenentem
audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit
regia et oblitos famae melioris amantis.
tum sic Mercurium adloquitur ac TALIA MANDAT:
'vade age, nate, voca Zephyros et LABERE PENNIS
Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc
exspectat fatisque datas non respicit urbes,
adloquere et celeris defer mea dicta per auras.
non illum nobis genetrix pulcherrima talem
promisit Graiumque IDEO bis vindicat armis;
sed FORE QUI GRAVIDAM IMPERIIS belloque frementem
ITALIAM regeret, genus alto a sanguine Teucri
proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
si nulla accendit tantarum gloria rerum
nec super ipse sua molitur laude laborem,
Ascanione pater Romanas inuidet arces?
quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur
nec PROLEM AUSONIAM et Lavinia respicit arva?
naviget! HAEC SUMMA EST, hic nostri nuntius esto.'

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities