Caesar DBG 1.2 Vocab in Context

These are POSSIBLE questions on the vocab quiz.

[2] Apud Helvetios LONGE NOBILISSIMUS fuit ET DITISSIMUS Orgetorix. IS M. Messala, [et P.] M. Pisone consulibus REGNI CUPIDITATE INDUCTUS coniurationem nobilitatis fecit et CIVITATI PERSUASIT ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: PERFACILE ESSE, CUM virtute omnibus PRAESTARENT, totius Galliae imperio POTIRI. Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura HELVETII CONTINENTUR: una ex parte FLUMINE RHENO LATISSIMO ATQUE ALTISSIMO, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; ALTERA EX PARTE monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram AB HELVETIIS dividit. HIS REBUS FIEBAT UT et minus late vagarentur et minus facile finitimis BELLUM INFERRE possent; qua ex parte HOMINES BELLANDI CUPIDI magno dolore ADFICIEBANTUR. Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis ANGUSTOS SE FINES HABERE ARBITRABANTUR, qui in longitudinem MILIA PASSUUM CCXL, in latitudinem CLXXX PATEBANT.

Please enter your name. (optional)

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities