Caesar DBG 1.4 Vocab in Context

[4] Ea res EST Helvetiis per indicium ENUNTIATA. Moribus suis Orgetoricem EX VINCULIS CAUSAM DICERE coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, AD HOMINUM MILIA DECEM, undique coegit, et omnes clientes OBAERATOSQUE SUOS, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam diceret se eripuit. Cum CIVITAS OB EAM REM INCITATA armis IUS SUUM EXSEQUI conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin IPSE SIBI MORTEM CONSCIVERIT.

Please enter your name. (optional)

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities