Caesar DBG 1.5 Vocab in Context

Post eius mortem NIHILO MINUS Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, OPPIDA SUA OMNIA, numero ad duodecim, VICOS AD QUADRINGENTOS, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, COMBURUNT, ut domum reditionis spe sublata paratiores AD OMNIA PERICULA SUBEUNDA essent; TRIUM MENSUM MOLITA CIBARIA sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti EODEM USI CONSILIO oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, RECEPTOS AD SE SOCIOS SIBI ADSCISCUNT.

Please enter your name. (optional)

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities