Caesar DBG 4.28 Vocab in Context

His rebus pace confirmata, post diem quartum quam EST IN BRITANNIAM VENTUM naves XVIII, de quibus SUPRA DEMONSTRATUM EST, quae equites sustulerant, EX SUPERIORE PORTU LENI VENTO SOLVERUNT. Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, TANTA TEMPESTAS subito COORTA EST ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erant profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno suo cum periculo DEICERENTUR; QUAE tamen ANCORIS IACTIS cum fluctibus complerentur, necessario ADVERSA NOCTE IN ALTUM PROVECTAE continentem petierunt.

Please enter your name. (optional)

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities