Caesar DBG 4.24 Vocab in Context

At barbari, consilio Romanorum cognito PRAEMISSO EQUITATU ET ESSEDARIIS, QUO PLERUMQUE GENERE in proeliis UTI CONSUERUNT, reliquis copiis subsecuti NOSTROS NAVIBUS EGREDI PROHIBEBANT. Erat ob has causas summa difficultas, quod naves PROPTER MAGNITUDINEM NISI IN ALTO CONSTITUI NON POTERANT, MILITIBUS autem, ignotis locis, impeditis manibus, MAGNO ET GRAVI ONERE ARMORUM oppressis simul et DE NAVIBUS DESILIENDUM et IN FLUCTIBUS CONSISTENDUM et cum hostibus ERAT pugnandum, CUM illi aut EX ARIDO aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis, audacter TELA COICERENT et EQUOS INSUEFACTOS INCITARENT. Quibus rebus nostri perterriti atque HUIUS omnino GENERIS PUGNAE IMPERITI, non EADEM ALACRITATE AC STUDIO quo IN PEDESTRIBUS uti PROELIIS consuerant utebantur.

Please enter your name. (optional)

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities