Caesar DBG 4.29 Vocab in Context

[29] Eadem nocte ACCIDIT UT ESSET LUNA PLENA, qui dies MARITIMOS AESTUS MAXIMOS in Oceano EFFICERE consuevit, NOSTRISQUE ID ERAT INCOGNITUM. Ita uno tempore et longas naves, quibus Caesar EXERCITUM TRANSPORTANDUM CURAVERAT, quas Caesar in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, TEMPESTAS ADFLICTABAT, neque ULLA nostris FACULTAS AUT ADMINISTRANDI AUT AUXILIANDI dabatur. COMPLURIBUS NAVIBUS FRACTIS, reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis AD NAVIGANDUM INUTILES, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. Neque enim naves erant aliae quibus reportari possent, et omnia deerant quae AD REFICIENDAS NAVES erant usui, et, quod omnibus constabat HIEMARE IN GALLIA oportere, FRUMENTUM in his locis in hiemem PROVISUM NON ERAT.

Please enter your name. (optional)

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities