Caesar DBG 4.33 Vocab in Context

[33] Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes PEREQUITANT et TELA COICIUNT atque ipso terrore equorum et STREPITU ROTARUM ordines plerumque perturbant, et cum SE INTER EQUITUM TURMAS INSINUAVERUNT, ex essedis desiliunt et PEDIBUS PROELIANTUR. Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque ita CURRUS COLLOCANT ut, si illi a multitudine hostium premantur, EXPEDITUM AD SUOS RECEPTUM habeant. Ita MOBILITATEM EQUITUM, STABILITATEM PEDITUM in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et BREVI MODERARI ac FLECTERE et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint.

Please enter your name. (optional)

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities