Caesar DBG 5.25 Vocab in Context

[25] Erat in Carnutibus SUMMO LOCO NATUS Tasgetius, cuius MAIORES in sua civitate regnum obtinuerant. Huic Caesar PRO EIUS VIRTUTE ATQUE IN SE BENEVOLENTIA, quod in omnibus bellis SINGULARI EIUS OPERA FUERAT USUS, maiorum locum RESTITUERAT. Tertium iam hunc annum regnantem inimici, MULTIS PALAM EX CIVITATE EIUS AUCTORIBUS, eum interfecerunt. Defertur ea res ad Caesarem. ILLE VERITUS, quod ad plures pertinebat, NE CIVITAS EORUM IMPULSU DEFICERET, Lucium Plancum cum legione ex Belgio celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare quorumque opera cognoverat Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se mittere. Interim ab omnibus legatis quaestoreque, quibus legiones tradiderat, certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum.





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities