Caesar DBG 5.27-28 Vocab in Context

(does not cover everything in these 2 sections)
[27].... (locutus est:) Non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum DE RECUPERANDA COMMUNI LIBERTATE consilium initum videretur. QUIBUS QUONIAM pro pietate SATISFECERIT, habere nunc se RATIONEM OFFICI pro beneficiis Caesaris: monere, ORARE Titurium pro hospitio, UT SUAE AC MILITUM SALUTI CONSULAT. Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse; HANC ADFORE BIDUO. Ipsorum esse consilium, velintne PRIUSQUAM FINITIMI SENTIANT eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo amplius ab eis absit. Illud SE polliceri et iureiurando CONFIRMARE TUTUM ITER PER FINES DATURUM. ...
[28] ... Itaque ad consilium rem deferunt MAGNAQUE inter eos EXSISTIT CONTROVERSIA. Lucius Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones NIHIL TEMERE AGENDUM neque ex hibernis INIUSSU CAESARIS discedendum existimabant: QUANTASVIS [magnas] COPIAS etiam Germanorum sustineri posse munitis hibernis docebant: REM ESSE TESTIMONIO, quod primum hostium impetum multis ultro vulneribus illatis fortissime sustinuerint: RE FRUMENTARIA non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia: postremo QUID ESSE LEVIUS AUT TURPIUS, quam auctore hoste de summis rebus capere consilium?

Please enter your name. (optional)

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities