Caesar DBG 5.29-30 Vocab in Context

(abridged)
[29] Contra ea Titurius sero facturos CLAMITABAT, cum maiores manus hostium ADIUNCTIS GERMANIS convenissent aut cum ALIQUID CALAMITATIS in proximis hibernis esset acceptum. BREVEM CONSULENDI ESSE OCCASIONEM. Caesarem arbitrari profectum in Italiam; neque aliter Carnutes interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos esse. Non hostem auctorem, sed rem spectare: SUBESSE RHENUM; magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; ARDERE GALLIAM TOT CONTUMELIIS ACCEPTIS SUB POPULI ROMANI IMPERIUM REDACTAM superiore gloria rei militaris exstincta. …
[30] HAC in utramque partem DISPUTATIONE HABITA, cum a Cotta primisque ordinibus acriter resisteretur, "Vincite," inquit, "si ita vultis," Sabinus, et id CLARIORE VOCE, UT MAGNA PARS MILITUM EXAUDIRET; "neque is sum," inquit, "qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear: hi sapient; si gravius quid acciderit, abs te RATIONEM REPOSCENT, qui, si per te liceat, PERENDINO DIE cum proximis hibernis coniuncti communem cum reliquis belli casum sustineant, non reiecti et relegati longe ab ceteris AUT FERRO AUT FAME INTEREANT."





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities