Caesar DBG 5.31 Vocab in Context

[31] Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne SUA DISSENSIONE ET PERTINACIA rem in summum periculum deducat: facilem esse rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac probent; contra IN DISSENSIONE NULLAM SE SALUTEM PERSPICERE. Res disputatione ad mediam noctem perducitur. Tandem DAT COTTA PERMOTUS MANUS: superat sententia Sabini. PRONUNTIATUR prima luce ituros. CONSUMITUR VIGILIIS reliqua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quid secum portare posset, quid EX INSTRUMENTO HIBERNORUM relinquere cogeretur. OMNIA EXCOGITANTUR, quare nec sine periculo maneatur, ET LANGUORE MILITUM ET VIGILIIS PERICULUM AUGEATUR. Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut quibus esset persuasum non ab hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum, LONGISSIMO AGMINE maximisque impedimentis.





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities