Caesar DBG 5.35 Vocab in Context

[35] QUO PRAECEPTO ab eis diligentissime OBSERVATO, cum QUAEPIAM COHORS ex orbe excesserat atque impetum fecerat, HOSTES VELOCISSIME REFUGIEBANT. Interim EAM PARTEM NUDARI necesse erat et ab latere aperto tela recipi. Rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti coeperant, et ab eis qui cesserant et ab eis qui proximi steterant CIRCUMVENIEBANTUR; sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta multitudine coniecta tela CONFERTI VITARE POTERANT. Tamen TOT INCOMMODIS CONFLICTATI, multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil QUOD IPSIS ESSET INDIGNUM committebant. Tum Tito Balventio, qui superiore anno PRIMUM PILUM duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, UTRUMQUE FEMUR TRAGULA TRAICITUR; Quintus Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, DUM CIRCUMVENTO FILIO SUBVENIT, interficitur; Lucius Cotta legatus omnes cohortes ORDINESQUE ADHORTANS in adversum os FUNDA VULNERATUR.





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities