Caesar DBG 5.38 Vocab in Context

[38] HAC VICTORIA SUBLATUS AMBIORIX statim cum equitatu in Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem intermittit peditatumque subsequi iubet. Re demonstrata Aduatucisque concitatis POSTERO DIE in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi atque ULCISCENDI ROMANOS pro eis quas acceperint iniuriis OCCASIONEM dimittant: interfectos esse legatos duos magnamque partem exercitus interisse demonstrat; NIHIL ESSE NEGOTI subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; SE ad eam rem PROFITETUR ADIUTOREM. Facile hac oratione Nerviis persuadet.





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities