Caesar DBG 5.36 Vocab in Context

[36] His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, INTERPRETEM SUUM Gnaeum Pompeium ad eum MITTIT ROGATUM UT SIBI MILITIBUSQUE PARCAT. Ille appellatus respondit: si velit secum colloqui, licere; SPERARE A MULTITUDINE IMPETRARI POSSE, quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem SE SUAM FIDEM INTERPONERE. Ille CUM COTTA SAUCIO communicat, si videatur, pugna ut excedant et cum Ambiorige una colloquantur: sperare ab eo de sua ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque IN EO PERSEVERAT.





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities