Vergil 2.40-56 QUIZ

Primus ibi ante omnis MAGNA COMITANTE CATERVA
Laocoon ardens summa decurrit ab arce,
et procul 'o miseri, quae tanta insania, cives?
creditis avectos hostes? aut ulla putatis
dona carere dolis Danaum? sic notus Ulixes?
aut HOC INCLUSI LIGNO OCCULTANTUR ACHIVI,
aut HAEC in nostros FABRICATA EST MACHINA muros,
inspectura domos venturaque desuper urbi,
aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.
quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.'
sic fatus validis ingentem viribus hastam
in latus inque feri curvam compagibus alvum
CONTORSIT. stetit illa tremens, UTEROQUE RECUSSO
INSONUERE CAVAE gemitumque dedere CAVERNAE.
et, si fata deum, si mens non laeva fuisset,
impulerat ferro ARGOLICAS FOEDARE LATEBRAS,
Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities