Vergil 2.201-219 QUIZ

Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
SOLLEMNES TAURUM INGENTEM MACTABAT AD ARAS.
ecce autem GEMINI a Tenedo TRANQUILLA PER ALTA
(HORRESCO referens) immensis orbibus ANGUES
INCUMBUNT pelago PARITERQUE ad litora tendunt;
pectora quorum inter fluctus arrecta IUBAEQUE
SANGUINEAE superant undas, pars cetera pontum
PONE legit SINUATQUE immensa VOLUMINE terga.
fit sonitus SPUMANTE SALO; iamque arva tenebant
ardentesque oculos SUFFECTI sanguine et igni
SIBILA lambebant LINGUIS VIBRANTIBUS ORA.
DIFFUGIMUS VISU EXSANGUES. illi agmine certo
Laocoonta petunt; et primum parva duorum
corpora natorum serpens amplexus uterque
IMPLICAT et miseros morsu DEPASCITUR artus;
post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem
corripiunt SPIRISQUE ligant INGENTIBUS; et iam
bis medium amplexi, bis collo SQUAMEA circum
TERGA dati superant capite et cervicibus altis.





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities