Vergil 2.220-234 QUIZ

ille simul manibus tendit DIVELLERE NODOS
PERFUSUS SANIE VITTAS ATROQUE VENENO,
CLAMORES simul HORRENDOS ad sidera tollit:
QUALES MUGITUS, fugit cum SAUCIUS aram
TAURUS et INCERTAM excussit cervice SECURIM.
at GEMINI LAPSU DELUBRA AD SUMMA DRACONES
effugiunt saeuaeque petunt Tritonidis arcem,
sub pedibusque deae CLIPEIQUE SUB ORBE teguntur.
tum vero TREMEFACTA NOVUS PER PECTORA cunctis
INSINUAT PAVOR, et SCELUS EXPENDISSE MERENTEM
LAOCOONTA ferunt, sacrum QUI cuspide robur
laeserit et tergo SCELERATAM INTORSERIT HASTAM.
ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae
numina conclamant





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities