Vergil 2.235-249 QUIZ
accingunt omnes operi pedibusque rotarum subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo intendunt; SCANDIT FATALIS MACHINA muros feta armis. pueri circum innuptaeque puellae sacra canunt FUNEMQUE MANU CONTINGERE GAUDENT; illa subit mediaeque minans INLABITUR urbi. o patria, o divum domus Ilium et incluta bello moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae SUBSTITIT atque utero sonitum quater arma dedere; instamus tamen immemores caecique furore et monstrum infelix sacrata SISTIMUS arce. tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris ora DEI IUSSU non umquam credita Teucris. nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset ille dies, FESTA VELAMUS FRONDE per urbem.
|
|
|