Vergil 2.583-620 QUIZ

talia iactabam et furiata mente ferebar,
cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam
obtulit et pura per noctem in luce refulsit
alma parens, confessa deam qualisque videri
CAELICOLIS et quanta solet, dextraque prehensum
continuit roseoque haec insuper addidit ore:
'nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?
quid furis? aut QUONAM nostri tibi cura recessit?
non prius aspicies ubi fessum aetate parentem
liqueris Anchisen, superet coniunxne Creusa
Ascaniusque puer? quos omnis undique Graiae
circum errant acies et, ni mea cura resistat,
iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.
non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae
CULPATUSVE PARIS, DIVUM INCLEMENTIA, divum
has evertit opes sternitque a culmine Troiam.
aspice (namque omnem, quae nunc obducta tuenti
MORTALES HEBETAT VISUS tibi et umida circum
CALIGAT, nubem eripiam; tu ne qua parentis
iussa time neu praeceptis parere recusa):
hic, ubi disiectas moles avulsaque saxis
saxa vides, MIXTOQUE UNDANTEM PULVERE FUMUM,
NEPTUNUS MUROS magnoque emota tridenti
fundamenta QUATIT totamque a sedibus urbem
eruit. hic Iuno Scaeas saevissima portas
prima tenet sociumque furens a navibus agmen
ferro accincta vocat.
iam summas arces Tritonia, respice, Pallas
insedit NIMBO EFFULGENS et Gorgone saeva.
ipse pater Danais animos virisque secundas
sufficit, IPSE DEOS in Dardana SISCITAT arma.
eripe, nate, fugam finemque impone labori;
nusquam abero et tutum patrio te limine sistam.'





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities