Vergil 6.295-332 Quiz
Hinc via Tartarei quae fert Acherontis ad undas. TURBIDUS HIC1 CAENO VASTAQUE VORAGINE3 GURGES1 AESTUAT2 atque OMNEM COCYTO ERUCTAT HARENAM4. portitor has horrendus aquas et flumina servat TERRIBILI SQUALORE5 Charon, cui PLURIMA6 MENTO7 CANITIES INCULTA6 IACET7, stant lumina flamma, sordidus ex umeris nodo dependet amictus. IPSE RATEM CONTO SUBIGIT8 velisque ministrat et FERRUGINEA10 SUBVECTAT CORPORA9 CUMBA10, iam senior, sed CRUDA DEO VIRIDISQUE SENECTUS11. huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, matres atque viri DEFUNCTAQUE CORPORA VITA12 magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum: quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat et TERRIS IMMITTIT APRICIS13. stabant orantes primi transmittere cursum tendebantque manus ripae ulterioris amore. NAVITA SED TRISTIS14 nunc hos nunc accipit illos, AST15 ALIOS15/16 LONGE SUMMOTOS16 ARCET HARENA15. Aeneas miratus enim motusque tumultu 'dic,' ait, 'o virgo, QUID VULT CONCURSUS17 AD AMNEM.
Please enter your name. (optional) |
|
|
|