Vergil 1.494-519 QUIZ

HAEC dum Dardanio Aeneae MIRANDA videntur,
dum stupet, OBTUTUQUE haeret defixus IN UNO,
regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
incessit magna iuvenum stipante caterva.
Qualis in Eurotae ripis aut PER IUGA Cynthi
exercet Diana choros, quam mille secutae
hinc atque hinc GLOMERANTUR oreades; illa pharetram
fert umero, gradiensque deas SUPEREMINET omnes:
Latonae TACITUM PERTEMPTANT gaudia PECTUS:
talis erat Dido, talem se laeta ferebat
per medios, INSTANS OPERI REGNISQUE FUTURIS.
Tum foribus divae, MEDIA TESTUDINE TEMPLI,
saepta armis, SOLIOQUE alte SUBNIXA resedit.
Iura dabat legesque viris, operumque laborem
partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:
cum subito Aeneas CONCURSU accedere MAGNO
Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,
Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
DISPULERAT penitusque alias AVEXERAT oras.
OBSTIPUIT simul ipse simul perculsus Achates
LAETITIAQUE METUQUE; AVIDI coniungere dextras
ardebant; sed RES animos INCOGNITA turbat.
DISSIMULANT, et NUBE CAVA SPECULANTUR AMICTI,
quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,
orantes veniam, et templum clamore petebant.





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities