Vergil 1.418-440 QUIZ

Corripuere viam interea, QUA SEMITA MONSTRAT.
Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
imminet, adversasque adspectat desuper arces.
MIRATUR MOLEM Aeneas, MAGALIA QUONDAM,
miratur portas strepitumque et STRATA VIARUM.
INSTANT ARDENTES TYRII PARS ducere muros,
MOLIRIQUE ARCEM et MANIBUS SUBVOLVERE SAXA,
PARS optare locum tecto et CONCLUDERE SULCO.
IURA MAGISTRATUSQUE LEGUNT SANCTUMQUE SENATUM;
hic PORTUS alii EFFODIUNT; hic alta theatris
fundamenta locant alii, immanesque columnas
rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
QUALIS APES AESTATE NOVA per florea rura
exercet sub sole labor, cum gentis ADULTOS
educunt FETUS, aut cum LIQUENTIA MELLA
stipant et dulci distendunt nectare cellas,
aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
ignavum fucos pecus a praesepibus arcent:
FERVET OPUS, REDOLENTQUE thymo FRAGRANTIA MELLA.
'O fortunati, quorum iam moenia surgunt!'
Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
Infert se SAEPTUS NEBULA, mirabile dictu,
per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities