Vergil 1.520-543 Quiz
Postquam INTROGRESSI et CORAM data COPIA FANDI, maximus Ilioneus placido sic pectore coepit: 'O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus, prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras. Non nos aut ferro LIBYCOS POPULARE PENATES venimus, aut raptas ad litora vertere praedas; non ea vis animo, nec tanta superbia victis. Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; Oenotri coluere viri; nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem. Hic cursus fuit: cum subito adsurgens fluctu NIMBOSUS ORION in vada caeca tulit, penitusque PROCACIBUS AUSTRIS perque undas, SUPERANTE SALO, PERQUE INVIA SAXA dispulit; huc pauci vestris ADNAVIMUS oris. Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem permittit patria? Hospitio prohibemur harenae; BELLA CIENT, primaque vetant consistere terra. Si genus humanum et mortalia TEMNITIS arma at sperate deos memores FANDI ATQUE NEFANDI.
Please enter your name. (optional) |
|
|
|