Vergil 2.559-582 QUIZ
At me tum primum saevus CIRCUMSTETIT horror. obstipui; SUBIIT cari genitoris imago, ut REGEM AEQUAEVUM crudeli vulnere vidi vitam exhalantem, SUBIIT deserta Creusa et direpta domus et parvi casus Iuli. respicio et quae sit me circum copia LUSTRO. DESERUERE OMNES DEFESSI, et CORPORA SALTU AD TERRAM MISERE aut ignibus aegra dedere. IAMQUE ADEO SUPER UNUS ERAM, cum limina Vestae servantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio; dant claram incendia lucem erranti passimque oculos per cuncta ferenti. illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros et Danaum poenam et DESERTI CONIUGIS IRAS PRAEMETUENS, Troiae et patriae communis Erinys, abdiderat sese atque aris invisa sedebat. EXARSERE IGNES ANIMO; subit ira cadentem ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas. 'SCILICET haec Spartam incolumis patriasque Mycenas aspiciet, PARTOQUE ibit regina TRIUMPHO? coniugiumque domumque patris natosque videbit Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? OCCIDERIT FERRO PRIAMUS? Troia arserit igni? DARDANIUM TOTIENS SUDARIT SANGUINE LITUS? non ita. namque etsi nullum memorabile nomen feminea in poena est, habet haec victoria laudem; exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis laudabor poenas, animumque explesse iuvabit ultricis flammae et cineres satiasse meorum.'
|
|
|