Pyramus and Thisbe 4 - A Final Farewell

sed postquam remorāta suōs cognōvit amōrēs,
percutit indignōs clārō plangōre lacertōs
et laniāta comās amplexaque corpus amātum
vulnera supplēvit lacrimīs flētumque cruōrī 140
miscuit et gelidīs in vultibus ōscula fīgēns
"Pȳrame," clāmāvit, "quis tē mihi cāsus adēmit?
Pȳrame, respondē! tua tē cārissima Thisbē
nōminat; exaudī vultūsque attolle iacentēs!"
ad nōmen Thisbēs oculōs iam morte gravātōs 145
Pȳramus ērēxit vīsāque recondidit illā.
'Quae postquam vestemque suam cognōvit et ēnse
vīdit ebur vacuum, "tua tē manus" inquit "amorque
perdidit, īnfēlīx! est et mihi fortis in ūnum
hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vīrēs. 150
persequar exstīnctum lētīque miserrima dīcar
causa comesque tuī: quīque ā mē morte revellī’
heu sōlā poterās, poteris nec morte revellī.
….. dīxit et aptātō pectus mucrōne sub īmum 162
incubuit ferrō, quod adhūc ā caede tepēbat.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Magistra Campbell
Brookwood High School
Snellville, GA

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities