Third Labor mc - 1 try only

     Postquam Eurystheō id nūntiātum est Hydram caesam esse, magnus timor animum eius occupāvit. Itaque Herculem cervum quendam ad sē referre iussit; virum enim tantae audāciae in urbe retinēre nōlēbat. Hic autem cervus, cuius cornua aurea fuisse dīcuntur, incrēdibilī fuit celeritāte.
     Herculēs igitur prīmō vestīgia eius in silvā animadvertit. Deinde, ubi cervum ipsum vīdit, omnibus vīribus currere coepit. Usque ad vesperum cucurrit, neque nocturnum tempus sibi ad quiētem relīquit. Dēnique, postquam tōtum annum cucurrit, cervum cursū exanimātum cēpit et vīvum ad Eurystheum rettulit.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Teacher
Pittsford Sutherland High School
Pittsford , NY

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities