4th Labor
Tum vērō iussus est Herculēs aprum quendam capere, quī illō tempore agrōs Erymanthiōs in Arcadiā vastābat et incolās huius regiōnis magnopere terrēbat. Herculēs rem suscēpit et in Arcadiam tetendit.Postquam in silvam paulum prōcessit, aprō occurrit. Ille autem, simul atque Herculem vīdit, statim refūgit et, timōre affectus, in altam fossam sē prōiēcit. Herculēs laqueum quem attulerat iniēcit, et summā cum operā aprum ē fossā extrāxit. Ille, etsī fortiter repugnābat, nūllō tamen modō sē līberāre potuit, atque ab Hercule ad Eurystheum vīvus relātus est.
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|
|
|