Fifth Labor

Deinde Eurystheus Herculī hunc labōrem graviōrem imposuit. Augēās quīdam, quī illō tempore rēgnum in Ēlide obtinēbat, tria mīlia boum habēbat. Hī in stabulō ingentis magnitūdinis inclūdēbantur. Stabulum autem squālōris erat plēnum; neque enim ad hoc tempus umquam pūrgātum erat. “Hoc” Herculēs intrā spatium ūnīus diēī pūrgāre iussus est.Ille, etsī rēs erat multae operae, negōtium suscēpit. Prīmum, magnō labōre fossam duodēvīgintī
pedum fēcit, per quam flūminis aquam dē montibus ad mūrum stabulī dūxit. Tum, postquam mūrum perrūpit, aquam in stabulum immīsit, et tālī modō, contrā opīniōnem omnium, opus cōnfēcit.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Teacher
Pittsford Sutherland High School
Pittsford , NY

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities