Eighth Labor 1-5

     Postquam ex īnsulā Crētā rediit, Herculēs ab Eurystheō equōs Diomēdis ā Thrāciā redūcere iussus est. Hī equī carnem hominum edēbant; Diomēdēs autem, vir crūdēlissimus, eīs prōiciēbat advenās omnēs quī in eam regiōnem vēnerant. Herculēs igitur magnā celeritāte in Thrāciam contendit et hōs equōs ā Diomēde poposcit.
     Quoniam tamen rēx hoc facere nōlēbat, Herculēs, īrā commōtus, eum cecīdit et cadāver eius equīs prōicī iussit. Ita is quī anteā multōs cum cruciātū necāverat ipse eōdem suppliciō necātus est.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Teacher
Pittsford Sutherland High School
Pittsford , NY

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities